monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 216, 1
Magnifica martyrum solemnitas compellit affectionem nostram, verbi divini vobis tradere semina pretiosa. Unde rogamus ut pluviae coelesti corda vestra praeparetis; ut iactantes semina vestra, fructum centesimum afferatis. Pium ergo diem beatissimi martyris Stephani hodie celebramus: non quo natus est mundo, sed quo per passionem migravit ad coelum. Magnum decus meruit verbi divini, ut et leviticum honorem placitum exhiberet, et egregium martyrium consummaret Duplicem gratiae sanctimoniam accepit in coelestibus regnis (quia sancte Deo vixit in terris) anima eius secundum sententiam Salomonis . Beati Apostoli vocem audivimus: Despondi enim vos, dicit Christianis, uni viro, virginem castam exhibere Christo . Beatus autem Stephanus Christum meruit diligere; ut meruisset eum de terra in coelo videre, sicut dicit, Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei . O cor mundum, quod bene novit Deum! Nunc illud evangelicum quod dicitur de lapide qui reprobatus fuerat, Hic factus est in caput anguli , completum est praeconium. Et iterum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt . Videte quid meruit beatissimus Stephanus post exitum corporalem, qui hic adhuc corpore positus Trinitatem meruit ipsam videre.